Erasmus – De copia

Desiderii Erasmi Roterodami – De utraque verborum ac rerum copia libri duo ad sermonem et stylum formandum utilissimi (1512) – fragmentum libri primi – cpt. 33

TUAE LITERAE ME MAGNOPERE DELECTARUNT

Tuae, non admittit synonymiam; tuae amplitudinis, tuae celsitudinis, tuae maiestatis, periphrasis est. Si nomen proprium ponas, puta, Fausta, heterosis est, et partis, et personae. Fausti literae; Sic, Faustinae literae, heterosis substantivi in epitheton.

LITERAE

Epistola, literae, tabellae, synonymia est. Literulae, epistolium, tabellulae, heterosis. Schedae, scripta, synechdoche; Quod ad me scripsisti, periphrasis est.

ME

Animum meum, pectus meum, meos oculos, vel periphrasis, vel synechdoche; nos, pro me enallage numeri; Erasmum, heterosis est personae.

MAGNOPERE

Valde, vehementer, nimium, mire, mirifice, magnifice etc. synonymia est; magnopere, summopere, supra modum, praeter modum, unice, auxesis est; haud mediocriter, non parum, non vulgariter, per contraria, et negationem; dici non potest quantopere, incredibile dictu, verbis consequi nequeam, atque id genus alia, hyperbolen sapiunt.

DELECTARUNT

Oblectarunt, recrearunt, exhilararunt, synonymia est; nisi quod in exhilararunt, metaphora videtur esse; voluptatem attulerunt, voluptati fuerunt, iucundae fuerunt, et similia, periphrasin habent. Voluptate perfuderunt, mellitissimae fuerunt, et consimilia, traslatitia sunt. Non iniucundae fuerunt, non insuaves, a contrariorum permutatione. Reliqua citra contextum commode ostendi non possunt. Nunc igitur experiamur.

tuae me literae magnopere delectarunt;

delectarunt mirum in modum tuae me literae;

maiorem in modum me tuae delectarunt literae.

Hactenus praeter compositionem nihil ferme mutatum est.

tuis literis sum magnopere delectatus;

delectatus sum maiorem in modum tuis literis;

Hic genus verbi duntaxat est commutatum.

epistola tua me vehementer exhilaravit;

tua quidem epistola sum vehementer exhilaratus;

tuae literulae non mediocriter animum meum refecerunt;

humanitatis tuae scriptis sum non mediocriter animo refectus;

ex amantissimis literis tuis incredibilem cepi voluptatem; hyperbole, et relatio.

amantissimae tuae literae incredibilem mihi voluptatem attulerunt;

novam quandam laetitiam tuae schedae mihi pepererunt;

tuis ex schedis mirificam laetitiam concepi;

summum gaudium tua scripta mihi apportarunt;

tuis e scriptis summum mihi gaudium allatum est;

ex excellentiae tuae literis magnam hausimus voluptatem;

Et hic relatio est. Cetera sibi quisque facile annotabit.

ex Fausti mei literis plurimum hausi voluptatis;

tuis e scriptis haud vulgaris mihi voluptas accessit.

epistola tua sum unice delectatus;

ex Faustinis literis mirificum quoddam oblectamemtum percepi;

tuae literae sane quam delectarunt animum meum!

ineffabili gaudio tuae me schedulae perfuderunt. Hic metaphora est.

tuis ex literis nova quadam delectatione sum perfusus;

incredibili laetitia tua me scripta delibutum reddiderunt. Et hic metaphora.

haud parum delectamenti tua mihi conciliavit epistola;

legendis tuis literis oppido quam sum delectatus!

lectio tuarum literarum singulari voluptate delinivit mentem meam;

admodum delectabilis mihi tua fuit epistola;

eximia quadam laetitia tuae me literae affecerunt;

tuis ex literis singulari sum affectus laetitia;

maximae voluptati mihi tua fuit epistola;

summo oblectamento mihi tua scripta fuerunt;

incredibili gaudio mihi tua fuit epistola;

nimis quam iucunda nobis tua fit epistola;

vix credas, quantopere in tuis scriptis acquiescam. Ita M. Tullius frequenter utitur acquiescere, pro oblectare.

summae iucunditati nobis tua fuit epistola;

suavissimae mihi tuae fuerunt literae;

tuis ex literis singularis mihi profecta est laetitia;

tuae literae fecerunt, ut prosus exilirem gaudio;

tuis acceptis literis laetitia gestiebam;

ubi mihi tuae sunt redditae literae, laetitia sum expletus;

lectis tuis amantissimis literis, nova quadam laetitia correptus sum;

acceptis tuis literis, incredibilis voluptas cepit animum meum;

inusitata laetitia me tua demulsit epistola;

quod ad me scripseris, id mihi tam iucundum fuit, quam quod iucundissimum;

quod ad me tuas dederis literas, id vehementer fuit gratum;

quod me tuis dignatus es literis, eo nihil mihi potuit accidere gratius;

tuae literulae oppido gaudibundum effecerunt;

tuis literulis oppido quam laetabundus sum effectus;

quod me tuis literis certiorem reddidisti, fuit id mihi non gratum modo, verum etiam iucundum;

cum tua ad me perferretur epistola, vidisses me gaudii magnitudine gestientem;

quod me saltem epistola salutaris, id profecto volupe fuit;

literis tuis nihil afferri potuit optatius;

epistola tua ad nos venit vehementer expectata;

literis tuis nihil afferri potuit desideratius. In his tribus metalepsis est, aut certe synechdoche. Nam iucunda solent accidere, quae magnopere desideramus.

non possunt non esse iucundissimae Erasmo Faustinae literae;

non iniucunda mihi tua fuit epistola;

neutiquam insuaves mihi tuae venerunt literae;

haudquaquam ingrata mihi tua scripta acciderunt;

tam mihi dulcis tua fuit epistola, quam ea quae sunt dulcissima;

literas tuas multa cum voluptate perlegi;

epistolam tuam non sine summa voluptate perlegi;

epistolam tuam non sine summa voluptate recepi;

qui mihi tuas reddidit literas, is mihi gaudiorum cumulum detulit;

dictu mirum quam me tua ceperit epistula;

schedae quas abs te missas accepi, nova quadam gaudiorum luce pectus meum serenarunt;

literae tuae quicquid in animo moeroris erat, id omne protinus excusserunt;

miram animo persensi voluptatem, cum tua nobis redderetur epistola;

tuis ex literis voluptas insolita animo incessit meo;

tuae literae fuerunt in caussa, ut affatim gauderem;

tuis literis effectum est, ut totus exultarim gaudio;

dici vix queat, quantum mihi laetitiae tuis ex literis obortum sit;

vix possim sermone consequi, quantum gaudiorum ex tua mihi natum sit epistola;

dictu mirum est, quantum voluptatum nobis ex tuis affulserit literis;

Deum immortalem! quam ingens gaudium nobis e tua provenit epistola?

Papae! quantas laetitae causas nobis tuae literae suppeditarunt.

Dii boni, quantam vim gaudiorum tua mihi scripta subministrarunt?

maiorem laetitiam tuae mihi tabellae attulerunt, quam explicare possim;

plurimum voluptatis nobis tuus tabellarius apportavit;

vix credas quantum acervum laetitiae literae tuae in animum invexerunt meum;

verbis eloqui nequeam, quantis gaudiis me tua oneravit epistula. Cur autem sic verear loqui, cum Terentius dixerit multis commoditatibus oneratum diem?

tuae me literae gaudiis onustum reddidere;

tuis literis valde sum gavisus;

tuis literis unice sum laetatus;

tua scripta nobis uberrimam laetitiae copiam offuderunt;

laetissima mihi tua fuit epistola;

tuis literis factum est, ut prorsus frontem exporrexerim;

visis tuis literis, protenus animi mei frontem explicui;

inter legendum ea quae ad me scripsisti, mira quaedam voluptas animo obrepsit meo;

simul atque tuas inspexissem literas, nova quaedam gaudiorum vis mentem occupavit meam;

inspectis tuis literis, incredibilis quidam aestus laetitiae, pectus subit meum;

acceptis humanissimis literis tuis, immensa quaedam laetitia me totum obsedit;

emoriar, si quicquam unquam accidit iucundius tuis literis;

dispeream, si quid in vita suavius obtigit tuis literis;

ita me Musae bene ament, ut nihil antehac accidit tuis literis gratius;

cave credas rem ullam obiici a fortuna posse iucundiorem, quam tuae sunt literae;

quam ipse charus es animo meo, tam iuvant tuae literae;

Papae! quantum gaudiorum tua mihi excitavit epistola?

quantum risus, quantum plausus, quantum tripudiorum tuae nobis attulerunt literae;

elegantissimas tuas literas legens, insolita quadam laetitia tangebar;

calamus tuus gaudiis me exsaturavit;

multam voluptatem mihi tua praebuit epistola;

totum me gaudiis imbuit tua tam elegans epistola;

omnes pectoris mei sinus voluptate refersit tua tam amabilis epistola;

rara quadam voluptate me tuae resperserunt literae;

tua quidem epistola novam quandam animo meo voluptatem adspersit;

tuis literis nulla res unquam accidit mihi festivior;

nihil umquam vidi tuis literis lubentius;

haud est quicquam, quod gaudentiore acceperim animo, quam proximas Fausti mei literas;

quo me credis affluxisse gaudio, cum tuum animum tuis in literis agnoscerem;

cum tabellarius tuam mihi traderet epistolam, statim animus mihi laetitia ineffabili prurire coepit;

quid ego tibi nunc referam, quae voluptas acceptis tuis literis animum Erasmi tui titillarit?

animus gaudio velut exundabat, cum tua mihi redderetur epistola;

ut lubens tuam accepi epistolam;

posteaquam tuum epistolium ad me delatum est, animus nimirum mihi gaudio efferbuit;

vix eram apud me prae gaudio, cum tuas acciperem literas;

literarum tuarum lepos paecipua quadam voluptate remoratus est animum meum;

non possum non vehementer gaudere, quoties tua scripta ad nos advolant;

mel merum mihi tuae fuerunt literae;

quicquid literarum abs te proficiscitur, id mihi saccaro ac melle fluere videtur;

opiparis literarum tuarum epulis sum lautissime refectus;

tua scripta sunt mihi quavis ambrosia suaviora;

schedulae mei Fausti mihi fuere vel mensis Siculis lautiores;

nulla voluptas, nullae sunt deliciae, quas cum tuis literis conferre vellim;

nausea sunt omnia prae tuis literis;

inter legendum amantissimas literas tuas Erasmi pectus gaudio subsultabat.

chartae digitis tuis exaratae, me quantus eram, gaudiis explerunt;

merae deliciae cordi meo sunt, quicquid scriptorum abs te redditur;

nihil nisi gaudium tua spirat epistola;

festum diem attulit is, qui tuas attulit literas;

triumphum adduxit, qui tuum adduxit epistolium;

nullum ego nectar tuis scriptis anteposuerim;

an ego ullum mel Atticum cum tuis amantissimis literis contulerim?

saccarum non est saccarum, si cum literis tuis componatur;

nulli mortalium tam sapit potus, quam mihi literae tuae sapiunt;

quod sitienti vinum, hoc mihi tuae sunt literae;

quod apibus Cytisum, quod salignae frondes capellis, quod urso mel, hoc mihi tuae sunt literae;

epistola tuae celsitudinis mihi fuit quovis melle mellitior;

ubi recepissem tantopere expectatas tuas literas, dixisses Erasmum plane gaudiis ebrium.

ut redditae sunt abs te literae, statim vidisses non nimia quadam laetitia quasi temulentos;

quam unice te deligo, tam unice tuis epistolis delector;

nil nisi merum delicium tua mihi scripta videntur;

non tam palato blandiuntur ullae cupediae, quam animum meum tuae literae deliniunt;

nullae lautitiae suavius titillant palatum, quam tua scripta mentem titillant;

ἁμάξας ἡδονῶν, id est, plaustra voluptatum, attulit, qui tuas reddidit literas;

voluptatum δάζον apportavit tabellio tuus tuis ad me redditis literis;

gaudiorum θάλασσαν adduxit is, qui schedas pertulit tuas;

mihi plane tuae literae fuerunt, quod Persis, Διὸς ἐγκέφαλων, id est Iovis cerebrum, quemadmodum aiunt Graeci.

In his porro si qua videbuntur eiusmodi, ut in oratione soluta vix toleranda putentur, memineris hanc exercitationem ad carminis quoque compositionem accommodari. Age iam ad eundem modum in altera quapiam sententia variandi facultatem experiamur. Eaque deligatur, natura non admodum foecunda, neque ad varietatem idonea, quo magis appareat, quantum possit haec commutandi ratio, si usu atque exercitatione confirmetur. Hanc ingitur sententiam sumamus.

Fontes:

Google books (editio: Gasparus Müllerus, Wratislaviae, 1658)

Uni Dresden (editio: Bartholomaeus Fuhrmann, Jena, ca. 1700)