Erasmus – De pueris instituendis

Desiderii Erasmi Roterodami – De pueris statim ac liberaliter instituendis, libellus et novus et elegans (1529) – Fragmentum

Erasmus explicat quomodo pueri educandi sint. Amor praeceptoris magni momenti est. Erasmus comparationem facit inter praeceptores liberales et ‘carnifices’. Magister Venemus

Quamquam id quoque nostra cura provideri potest, ut quam minimum sit laboris ac proinde minimum dispendii. Id fiet si nec multa, nec quaelibet inculcentur teneris, sed optima tantum et aetati congrua, quae iucundis capitur potius quam subtilibus. Deinde blanda quaedam tradendi ratio faciet, ut ludus videatur non labor. Hic enim lenociniis quibusdam fallenda est aetas illa, quae nondum intelligere potest quantum fructus, quantum dignitatis, quantum voluptatis in posterum sint allaturae literae.

Id partim praestabit formatoris lenitas comitasque, partim et ingenium ac solertia qua varias arteis comminiscetur, quibus puero reddat iucundas literas, et a sensu laboris avocet. Nihil enim est inutilius, quam quum praeceptoris mores efficiunt, ut prius odisse incipiant studia, quam intelligere possint quare sint amanda. Primus discendi gradus est praeceptoris amor. Progressu temporis fiet, ut puer qui prius literas amare ceperat, propter doctorem, post doctorem amet propter literas. Nam quemadmodum munera pleraque vel hoc nomine gratissima sunt, quod ab his proficiscantur quos egregie charos habemus. Ita literae, quibus nondum iudicio placere possunt, his tamen doctoris affectu commendantur. Rectissime dictum est ab Isocrate, eum plurimum discere, qui discendi cupidus est. Libenter autem ab his discimus quos diligimus.

Sunt vero quidam tam inamoenis moribus, ut nec ab uxoribus amari queant, torvo vultu, tetrico convictu irati videntur etiam tum quum sunt propitii, nihil possunt blande dicere, vix etiam arridere ridentibus, dicas plane gratiis iratis natos. Hos vix idoneos iudico, quibus equos indomitos formandos committas, tantum abest, ut imbecillem ac pene lactantem aetatem illis prodendam existimem. At hoc hominum genus quidam vel maxime credunt admovendum formandae primae aetati, dum torvitatem putant esse sanctitatem. Atqui non tuto fronti creditur; sub illa tetrica persona saepenumero latent eviratissimi mores, nec inter pudicos commemorandum est, ad quae dedecora nonnumquam illi carnifices terrore puerorum abutantur. Ne parentes quidem recte possunt educare liberos, si tantum metuantur.

Prima cura est amari, paulatim succedit non terror, sed liberalis quaedam reverentia, quae plus habet ponderis quam metus. Quam igitur belle prospicitur his pueris, qui vix dum quadrimi mittuntur in ludum literarium, ubi praesidet praeceptor ignotus, agrestis, ac moribus parum sobriis, interdum ne cerebri quidem sani, frequenter lunaticus, aut morbo comitiali obnoxius, aut leprae, quam nunc vulgus scabiem gallicam appellat. Neminem enim hodie tam abiectum, tam inutilem, tam nullius rei videmus, quem vulgus non existimet idoneum moderando ludo literario. Atque illi si regnum nactos rati, mirum quam ferociant, quod habeant imperium, non in beluas, ut inquit Comicus, sed in eam aetatem, quam oportebat omni lenitate foveri. Dicas non esse scholam, sed carnificinam, praeter crepitum ferularum, praeter virgarum strepitum, praeter eiulatus ac singultus, praeter atroces minas nihil illic auditur. Quid aliud hinc discant pueri, quam odisse literas? Hoc odium ubi semel insedit teneris animis, etiam grandes facti abhorrent a studiis.

Multo etiam stultius est, quod quidam filios suos mittunt ad ebriosam mulierculam, ut legendi scribendique parent facultatem. Praeter naturam est foeminam in masculos habere imperium, tum nihil immitius eo sexu, siqua ira commoverit animum, nisi vindicta satiata. Iam et monasteria, et fratrum, ita se vocant, collegia, quaestum hinc aucupantur, et in latebris suis erudiunt rudem aetatem, per homines fere parum doctos, seu potius perperam doctos, ut iam donemus illos esse pudicos et cordatos. Hoc institutionis genus utcunque probant alii, me quidem auctore nullus id faciet, quisquis cupiet suum puerum liberaliter educatum. Oportet scholam aut nullam esse, aut publicam. Compendiarium quidem hoc est, quod vulgo fit. Facilius enim plures ab uno metu coguntur, quam unus ab uno liberaliter instituitur. Atqui non magnum est asinis aut bubus imperare, liberos liberaliter instituere, ut difficillimum est, ita pulcherrimum. Tyrannicum est metu premere cives, benevolentia, moderatione prudentiaque continere in officio regius est.

Diogenes quum ab Aeginetis captus produceretur vaenum, praeco rogavit hominem, quo titulo vellet commendari emptoribus. Dic, inquit, si quis velit mercari hominem, qui sciat imperare liberis. Ad hoc insolitum praeconium risere multi. Quidam cui liberi parvuli erant domi, congressus est cum philosopho, sciret ne vere quod profiteretur, ait se scire. Brevi colloquio sensit non esse vulgarem quempiam, sed sub sordido pallio praeclaram latere sapientiam. Emptum duxit domum suam, eique liberos suos formando commissit.

Gallis literatoribus secundum Scotus nihil est plagosius. Hi moniti respondere solent, eam nationem, quemadmodum de Phrygia dictum est, non nisi plagis emendari. Hoc an verum sit, alii viderint, fateor tamen nonnihil in natione discriminis esse, sed multo magis in singulorum ingeniorum propietate. Quosdam occidas citius, quam verberibus emendes, at eosdem benevolentia blandisque monitis ducas quocunque velis.

Hac indole fateor me puerum fuisse, cuumque praeceptor cui prae caeteris eram charus, quod diceret se nescio quid magnae spei de me concipere, magis advigilaret, velletque tandem experiri, quam essem virgarum patiens, obiecit commissum, de quo nec somniaram unquam, ac caecidit. Ea res omnem studiorum amorem mihi excussit, adeoque deiecit puerilum animum, ut minimum abfuerit quin dolore contabescerem, certe moerorem eum excepit febris quartana. Is ubi tandem intellexit errorem suum, deploratbat apud amicos. Illud, inquit, ingenium pene prius perdideram quam nossem. Erat enim vir nec stupidus, nec indoctus, nec, ut arbitror, malus. Resipuit ille, sed mihi sero.

Iam hinc mihi coniecta vir egregie, quam multa fidelissima ingenia perdant isti carnifices indocti, sed doctrinae persuasione tumidi, morosi, vinolenti, truces, et vel animi gratia caedentes, nimirum ingenio tam truculento, ut ex alieno cruciatu capiant voluptatem. Hoc genus homines lanios aut carnifices esse decuit, non pueritiae formatores. Nec ulli crudelius excarnificant pueros, quam qui nihil habent, quod illos doceant. Hi quid agant in scholis, nisi ut plagis ac iurgiis diem extrahant.

Fons:

Google books (editio: Christianus Wechelus, Parisiis, 1536)