Erasmus – De libero arbitrio

Desiderii Erasmi Roterodami – De libero arbitrio διατριβή sive collatio (1524) – Fragmentum introductionis.

”Sententia Lutheri: gratia dei neccese est homini ut bona facere possit et perveniat ad aeternem salutem. Sententia Erasmi: homo eligere potest ipse inter bona et mala, quia ei est libera voluntas, ad eum finem a deo data. Erasmus hic eleganter scribit de finibus congnitionis nostrae et de utilitate nimis subtilium sententiarum apud vulgum.” Magister Venemus

Utrum nostra voluntas aliquid agat in his quae pertinent ad aeternam salutem. An tantum patiatur ab agente gratia. An quicquid faciamus, sive boni, sive mali, mera necessitate faciamus, vel patiamur potius. Sunt quaedam quae deus omnino voluit nobis esse ignota, sicut diem mortis, et diem extremi iudicii. Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua potestate, Actorum 1, et Marcus 13. De die autem illa vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque filius, nisi pater.

Quaedam nos voluit scrutari, sic ut ipsum in mystico silentio veneremur. Proinde multa sunt loca in divinis voluminibus, in quibus quum multi divinarint, nullus tamen ambiguitatem plane resecuit; velut de distinctione personarum; de conglutinatione naturae divinae et humanae in Christo; de peccato numquam remittendo.

Quaedam voluit nobis esse notissima, quod genus sunt, bene vivendi praecepta. Videlicet hic est sermo dei, qui neque petendus est e sublimi conscenso coelo, neque e longinquo importandus transmisso mari, sed prope adest in ore nostro, et in corde nostro. Haec omnibus ediscenda sunt, caetera rectius deo committuntur, et religiosius adorantur incognita, quam discutiuntur impervestigabilia.

Quot examina quaestionum vel contentionum potius nobis peperit personarum distinctio, ratio principii, distinctio nativitatis et processionis? Quas turbas concitavit in orbe digladiatio de conceptione θεοτόκου virginis? Quaeso, quid hactenus his operosis quaestionibus profectum est, nisi quod magno concordiae dispendio, minus amamus, dum plus satis volumus sapere?

Iam sunt quaedam eius generi, ut etiam si vera essent, et sciri possent, non expediret tamen ea prostituere promiscuis auribus. Fortasse verum est, quod solent garrire sophistae, deum secundum naturam suam non minus esse in antro scarabei, ne quid dicam obscoenius, quod istos tamen non pudet dicere, quam in caelo; et tamen hoc inutiliter disputaretur apud multitudinem. Et tres esse deos, ut vere dici possit iuxta rationem dialectices; certe apud multitudinem imperitam magno cum offendiculo diceretur.

Si mihi constaret, quod secus habet, hanc confessionem, qua nunc utimur, nec fuisse institutam a Christo, nec ab hominibus potuisse institui, et ob hoc non exigendam a quoquam; item non requiri satisfactionem pro comissis; verere tamen eam opinionem publicare, quod videam plerosque mortales mire propensos ad flagitia, quos nunc utcunque cohibet, aut certe moderatur confitendi necessitas. Sunt quidam corporum morbi, qui minore malo tolerantur, quam tolluntur; veluti si quis in calido sanguine trucidatorum infantum lavet, ut lepra careat. Ita sunt quidam errores, quos minore pernicie dissimules, quam convellas.

Paulus novit discrimen inter ea quae licent, et ea quae expediunt. Licet verum dicere, verum non expedit apud quoslibet, nec quovis tempore, nec quovis modo. Si mihi constaret in synodo quippiam perperam fuisse constitutum aut definitum, liceret quidem verum profiteri, an non expediret, ne malis praebetur ansa contemnendi patrum auctoritatem, etiam in his quae pie sancteque statuissent; mallemque dicere, sic illis tum pro ratione temporum probabiliter visum fuisse, quod tamen praesens utilitas suadeat abrogari.

Fingamus igitur in aliquo sensu verum esse, quod docuit Vuyclevus, Lutherus asseruit: quicquid fit a nobis, non libero arbitrio, sed mera necessitate fieri; quid inutilius quam hoc paradoxon evulgari mundo? Rursum fingamus esse verum iuxta sensum aliquem, quod alicubi scribit Augustinus: Deum et bona et mala operari in nobis, et sua bona opera remunerari in nobis, et sua mala opera punire in nobis. Quantum fenestram haec vulgo prodita vox innumeris mortalibus aperiret ad impietatem? Praesertim in tanta mortalium tarditate, socordia, malitia, et ad omne impietatis genus irrevocabili pronitate? Quis infirmus sustinebit perpetuam ac laboriosam pugnam adversus carnem suam? Quis malus studebit corrigere vitam suam? Quis inducere poterit animum, ut deum illum amet ex toto corde, qui Tartarum fecerit aeternis cruciatibus ferventem, ut illic sua malefacta puneat in miseris, quasi supliciis hominum delectetur? Sic enim interpretabuntur plerique. Sunt enim ferme mortalium ingenia crassa et carnalia, prona ad incredulitatem, proclivia ad scelera, propensa ad blasphemiam, ut non sit opus oleum addere camino.

Itaque Paulus tanquam prudens dispensator sermonis divini, frequenter adhibita in consilium charitate, mavult id sequi, quod expedit proximo, quam quod ex sese licet; et habet sapientiam quam loquitur inter perfectos, inter infirmos nihil iudicat se scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.

Habet scriptura sacra linguam suam, semet ad nostrum sensum attemperans. Illic enim irascitur deus, dolet, indignatur, furit, comminatur, odit, rusrus miserescit, poenitet, mutat sententiam; non quod mutationes huismodi cadant in naturam dei, sed quod sic loqui conveniebat infirmitati tarditatique nostrae.

Eadem prudetia decet illos opinor, qui dispensandi sermonis divini partes suceperunt. Quaedam ob hoc ipsum noxia sunt, quod apta non sint, quemadmodum vinum febricitanti. Proinde tales materias fortassis tractare licuerat in colloquiis eruditorum, aut etiam in scholis theologiscis, quamquam ne hic quidem expedire putarim, ni sobrie fiat, caeterum hoc genus fabulas agere in theatro promiscuae multitudinis, mihi videtur non solum inutile, verum etiam perniciosum.

Malim igitur hoc esse persuasum in huismodi labyrinthis non esse terendam aetatem aut ingenium, quam Lutheri dogma vel refellere, vel asserere. Haec verbosius praefatus merito videar, nisi pene magis ad rem pertinerent, quam ipsa disputatio.

Fontes:

Google books 1 (editio: Hero Alopecius, Coloniae, 1524)

Google books 2 (editio: Joannes Singrenius, Viennae Pannoniae, 1524)